Sequitur tertia visio Danielis quam non scripsit Daniel, sed est epistola regis, quam non scripsit universo regno suo, postquam de bestia restitutus est in hominem et in regnum. In qua praedicavit mirabilia, quae fecerat apud eum Deus excelsus, forma autem epistolae haec est, quam interseruit Daniel operi suo: Ego Nabuchodonosor florens, et elatus in superbiam, somnium vidi, quod perterruit me, et, convocatis cunctis sapientibus Babylonis, solutionem ejus non indicaverunt mihi, donec ingressus est collega Daniel cui nomen Balthasar, qui habet spiritum deorum sanctorum, et dixi ei: Videbam super stratum meum, et ecce arbor in medio terrae, cujus proceritas, usque ad coelum, et aspectus ejus, usque ad terminos terrae, et esca universorum in ea; et sub ea habitabant animalia, et bestiae, et in ramis ejus volucres, et ex ea vescebatur omnis caro. Et ecce vigil, et sanctus de coelo descendit, et ait: Succidite arborem, et ramos, et fructus ejus, et fugiant ex ea bestiae et volucres. Verumtamen germen ejus in terra sinite, et cum feris pars ejus in herbis terrae. Cor ejus ab humano commutetur, et cor ferae detur ei, et septem tempora commutentur super eam. In sententia vigilum decretum est, et petitio sanctorum est, donec cognoscant viventes, quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cui voluerit dabit illud. Tunc Daniel tacitus cogitabat, quasi hora una conturbatus, quia mala portendebantur regi, et ait: Tu es rex, arbor illa, qui invaluisti, et potestas tua in terminis terrae, et audisti per vigilem sententiam Altissimi super te. Ab hominibus ejicient te, et cum feris erit habitatio tua. Fenum ut bos comedes septem tempora, id est anni mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et relinquetur tibi germen radicis, quia regnum tuum restituetur tibi. Quamobrem audi consilium meum. Peccata tua eleemosynis redime; forsan ignoscet tibi Deus. Factum est autem post annum, deambulabat rex in aula, et loquebatur in spiritu elationis, dicens: Nonne haec est Babylon, quam aedificavi in robore regni, et in gloria decoris mei? Adhuc erat sermo in ore ejus, vox de coelo ruit: Tibi dicitur Nabuchodonosor: Regnum transibit a te, et cum feris habitabis septem temporibus, donec scies quod dominetur Excelsus in regno hominum. Eadem hora ex hominibus abjectus est, et fenum, ut bos comedit, donec capilli ejus canescentes in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus, quasi ungues avium. Igitur post dies diffinitos a Domino ego Nabuchodonosor levavi oculos ad coelum, et sensus meus redditus est mihi, et benedixi Altissimo cui potestas sempiterna, et non est qui dicat ei: Quare sic fecisti? Et requisierunt me optimates mei, et in regno meo restitutus sum, et magnificentia amplior reddita est mihi. Ex his apparet, et Epiphanius attestatur, quod non corporis mutationem, sed mentis alienationem passus est, et ablatus est usus linguae ad loquendum, et herba data est naturae cibus humanae. Et videbatur ei quod bos esset in interioribus, et in posterioribus leo, secundum mysterium tyrannorum, qui in prima aetate voluptatibus dediti, et cervicosi jugo Belial subduntur; in fine vero interficiunt, diripiunt, et conculcant. Multi quoque egrediebantur, et videbant eum, solus Daniel non egrediebatur, quia toto tempore alienationis ejus orationi pro eo vacabat, et ad preces ejus anni septem, quos totidem dixit tempora, in septem menses versi sunt. In quibus quadraginta diebus insaniam patiebatur, et per alios quadraginta reversus ad cor hominis flebat, et supplicabat Deo, adeo quod ex nimiis fletibus, ut caro oculi ejus facti erant; et iterum per alios quadraginta dies vertebatur in insaniam, donec septem menses complerentur. Post quos revocatus est, non tamen regnavit, sed statuti sunt pro eo septem judices, et usque ad finem duodecim annorum poenitentiam egit, panem et carnes non comedens, et vinum non bibens. Leguminibus utebatur, et herbis, secundum consilium Danielis. Et cum iterum regnasset, voluit Danielem facere cohaeredem filiorum suorum. Et ait Daniel: Absit a me, ut patrum relinquens haereditatem, incircumcisorum donis inhaeream. Hic dicit Josephus quod libros Hebraicos ipse in Graecum transtulit eloquium. Et hic mutat Daniel ordinem historiae. Nos autem ordinem prosequamur.